- GUTELI
- GUTELILarium seu Daemonum genus, apud Germanos, sic dicta, a bonitate, quod in domibus versentur sine noxa, curamque praesertim iumentorum habeant. A' quibus non diversi, quos Trullas nuncupant, qui utroque sexu ementito apud Sueonas maxime in famulatu feruntur fuisse. Vide Ioh. Vierum de Praestigiis Doemonum l. 1. c. 16. et de uno alterove eorum lepidam Historiam apud Auctorem Anon. Sinae et Europ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.